Latin
3.1.328 to 3.1.333
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.328-333
Not analysed yet
Idem in eodem. Grave nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati quum possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere, assumere non verentur indignos, quibus nec morum honestas, nec literarum scientia suffragatur, carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis; unde quanta ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praecipimus, ut praetermissis indignis idoneos assumant, qui Deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendere famulatum, fiatque de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim ita, ut qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum concilium suspendatur, instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae suspensi suppleat defectum in beneficiis conferendis. Et hoc ipsum circa capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitani vero delictum superioris iudicio relinquatur, ex parte concilii nunciandum. Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur. CAP. XXX. Rector ecclesiae, non obstante consuetudine episcopi, vel patroni, debet de reditibus ecclesiae sufficientem habere portionem. H. d. usque ad �. Qui vero. (Qui vero etc. :) Privatus est parochiali ecclesia rector in ea non residens, nisi sit annexa dignitati vel praebendae, quo casu debet ibi habere perpetuum vicarium. Et in fine prohibet in fraudem rectoribus de ipsius proventibus pensionem in beneficium dari. H. d. Vel sic: non residens in ecclesia parochiali, vel non ponens vicarium, quando est annexa beneficio maiori, privatus est ea. H. d. Idem in eodem. Exstirpandae consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit, quod scilicet parochialium ecclesiarum patroni et aliae quaedam pe rsonae proventus ipsarum sibi [paene ]penitus vindicantes, presbyteris earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem, quod ex ea nequeant congrue sustentari. Nam, ut pro certo didicimus, in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi quartam quartae, id est sextam decimam decimarum. Unde fit, ut in his regionibus paene nullus inveniatur sacerdos parochialis, qui ullam vel modicam habeat peritiam literarum. Quum igitur os bovis ligari non debeat triturantis, sed qui altario servit de altari vivere debeat, statuimus, ut, consuetudine qualibet episcopi vel patroni, seu cuiuslibet alterius non obstante, portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui vero parochialem habet ecclesiam, non per vicarium, sed per se ipsum illi deserviat in ordine, quem ipsius ecclesiae cura requirit, nisi forte dignitati vel praebendae parochialis ecclesia sit annexa. In quo casu concedimus, ut is ,qui talem habet praebendam vel dignitatem, quum oporteat eum in maiori ecclesia deservire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum habeat vicarium canonice institutum, qui, ut praedictum est, congruentem habeat de ipsius ecclesiae proventibus portionem; alioquin illa se sciat auctoritate huius decreti privatum, libere alii conferenda, qui velit et possit quod dictum est adimplere. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in fraudem de proventibus ecclesiae, quae curam habere debet proprii sacerdotis, pensionem alii quasi pro beneficio conferre praesumat.