# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.334-345

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.334 to 3.1.345. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.334

CAP. XXXI. Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos. Idem in eodem. In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum, ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine episcoporum consensu de manu laici praesumant accipere, nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina. Nos autem id fortius inhibentes, transgressores digna curavimus animadversione punire, statuentes nihilominus, quatenus in ecclesiis, quae ad ipsos pleno iure non pertinent, iuxta eiusdem concilii statuta episcopis instituendos presbyteros repraesentent, ut illis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis. Sane adiicimus, ut illos repraesentare procurent, quos vel conversatio notos reddit, vel commendat pro babile testimonium praelatorum. CAP. XXXII. Abens in theologiae studio fructus beneficiorum suorum percipit in absentia, sed quotidianas distributiones non. Honorius III. Abbati et Priori sanctae Genovefae. Licet vobis direxerimus scripta nostra, ut dilecto filio magistro N. Eboracensi archidiacono, in sacra pagina cupienti studere, proventus suos ecelesiastic os faceretis integre ministrari : nolumus tamen, nec nostrae intentionis exstitit , ut quotidianas illas distributiones, quae tantum residentibus in ecclesiis, et his, qui intersunt horis canonicis, exhibentur, ei tribui faciatis. CAP. XXXIII. Propter paupertatem praebendarum ecclesiae cathedralis possunt eis annecti capellae, reservata ipsarum presbyteris congrua portione. Idem Vesprimensi Episcopo. Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus , quod ecclesiae tuae canonici, diminuta ipsorum provisione a tempore concilii generalis, quum eis extunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae capellae, sicut ante fieri consuevit, de reditibus praebendarum suarum, quum nimis sint exiles , nequeunt sustentari, propter quod plures ipsorum eadem ecclesia relicta in eiusdem clericatus coguntur opprobrium aliorum se obsequiis mancipare. Unde humiliter supplicuisti, ut de capellis eisdem provisionem eorum de nostra permissione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc statutis derogaretur eiusdem concilii, quae servari volumus inconcusse, te in hac parte nequivimus exaudire. Verum illorum paupertati paterno compatientes affectu, et tibi etiam, prout exposcit devotionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, fraternitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium auctoritate committimus, ut, Si evidens necessitas vel utilitas exigat, praebendas ecclesiae tuae poteris de capellis in perpetuum annectendis eisdem, sicut discretione praevia expedire videris, augmentare, reservata tamen congrua singularum cap ellarum presbyteris portione. [ Nulli ergo etc. Dat. Later. IV. Kal. Febr. 1225.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
