Latin
3.1.346 to 3.1.353
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.346-353
Not analysed yet
CAP. XXXIV. Licet ecclesia ex donatione laici beneficium conferat, tenet illius beneficii impetratio, de hoc mentione non habita. Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus. Dilectus filius G. pauper clericus nobis proposuit, quod, quum decano et capitulo ecclesiae beati Martini Andegavensis preces direxerimus et praecepta, ut ipsum, quam cito facultas se offerret, in canonicum reciperent et in fratrem, vobis super hoc exsecutoribus sibi datis, vacantibus interim duabus in ecclesia praefata praebendis, dictus clericus, ut mandatum nostrum exsequeremini circa ipsum, a vobis cum instantia postulavit. Sed quia ipsorum decani et capituli procurator excipiendo proposuit, nostras super hoc literas non valere pro eo, quod in eis mentio non fiebat, quod praefatus decanus ex donatione regis praebendarum eiusdem ecclesiae collationem haberet, vos mandati nostri exsecutores non esse interloquendo dixistis, et sic illae duae praebendae, quae medio tempore vac averunt, aliis sunt collatae, et dictus clericus occasione huiusmodi, quam vos malitiose recepisse videmini, remansit hactenus sua provisione frustratus, propter quod idem nostram audientiam appellavit, appellationi cuius dicimini detulisse. Nolentes igitur, ut saepe dictus clericus frustratus a vobis literarum nostrarum commodo ulterius suspendatur, vobis firmiter Mandamus, quatenus, occasione huiusmodi, quam reputamus frivolam, non obstante, mandatum nostrum ad vos pro ipso directum taliter sine difficultate qualibet exsequi procuretis, quod ipse propter hoc ad nos ulterius non recurrat, nec vos possitis de inobedientia reprehendi, quae idolatriae comparatur . CAP. XXXV. Pueri et alias beneficiati non sunt idonei ad beneficia consequenda. H. d. inhaerendo verbis literae. Gregorius IX. Argentinensi Episcopo. Super in ordinata ordinatione (Et infra: )Quum autem illi sint in ecclesiis idonei reputandi, qui servire possunt et volunt in ipsis, consultationi tuae taliter respondemus, quod pueri et beneficiati, qui non possunt in eadem ecclesia deservire, in ea non debent idonei reputari.