# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.388-402

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.388 to 3.1.402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.388

Honorius III. Episcopo Aversano. Consultationibus ( Et infra: ) Archidiacono autem, quem morbo paralytico laborantem officium linguae asseris amisisse, coadiutor est merito adhibendus, maxime si de ipsius processerit voluntate . TITULUS VII. DE INSTITUTIONIBUS. CAP. I. Numerus clericorum debet institui in ecclesiis collegiatis secundum facultatem ipsarum. Ex concilio Arelatensi. Non amplius suscipiantur in monasterio monachorum aut clericorum, seu etiam puellarum, quam quot se regere de bonis ecclesiae absque penuria ecclesiae possint. CAP. II. Laici in canonicos non possunt institui. Eugenius. In ecclesia vestra certum numerum canonicorum, sicut nobis innotuit, comm uniter instituere curavistis, et institutionem vestram religione firmare iuramenti. Unde, quia numero illo successu temporum diminuto in dubitationem deducitis, utrum ipsum numerum de institutione canonicorum supplere possitis, laicis computatis, qui in ecclesia vestra canonicorum titulo nominantur, et statutus numerus sit impletus, ut haec ambiguitas a vestris cordibus auferatur, nobis videtur, quod, Quum laici non debeant in canonicorum numero computari, nec vos debeatis differre, quo minus statutum numerum, iuramento praestito roboratum , de aliis clericorum personis idoneis canonicos suppleatis; nec enim alia vestra intentio fuisse putatur, quam quod tales ad supplendum numerum, quum necesse foret , invenire unanimiter curetis, per quos Deo in divinis officiis per ecclesiasticos ordines congrue serviatur. Ad haec vero districtius prohibemus, ne de cetero laicos in canonicos admittatis . CAP. III. Institutio beneficiorum spectat ad episcopos vel eorum officiales. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Ex frequentibus querelis personarum satis manifeste didicimus, in partibus vestris consuetudinem pravam admodum et enormem, et sanctorum Patrum constitutionibus omnimodo contrariam a multis retro temporibus invaluisse, quod videlicet clerici, caeca cupiditate ducti, ecclesias et ecclesiastica beneficia sine consensu episcopi dioecesis vel officialium suorum, qui hoc de iure possunt facere , recipiunt, minus quam deceat sollicite cogitantes, quomodo id a Patrum sanctorum est institutionibus alienum et ecclesiasticae contrarium honestati. Unde, quum tu, frater archiepiscope, ex officio tibi commisso tam iniquam consuetudinem de provincia tua velis, sicut debes, radicitus exstirpare, tam in clericos illos, qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupata scienter detinent, quam in eos qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupare praesumpserint, sicut ex literis tuis intelleximus , excommunicationis sententiam protulisti. Nos itaque eandem sententiam ratam et firmam habentes, et eam auctoritate apostolica confirmantes, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus singuli vestrum, sententiam in suis episcopatibus saltem quater in anno innovantes, eam contradictione et appellatione cessante faciatis inviolabiliter observari , clericos ipsos, qui ipsam sententiam incurrerunt vel de cetero incurrerint, nisi congrue satisfecerint, et a praesumptione sua omnino destiterint , absolvere minime praesumatis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
