Latin
3.1.419 to 3.1.431
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.419-431
Not analysed yet
TITULUS VIII. DE CONCESSIONE PRAEBENDAE ET ECCLESIAE NON VACANTIS. CAP. I. Institutus scienter in beneficium viventis deponendus est. Gelasius I. Papa ad Romanos. Qui in vivorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso secundum canones sunt ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi. CAP. II. Beneficia non vacantia concedi vel promitti non debent, et, quum vacaverint, concedi debent infra sex menses, quibus elapsis de episcopo ad capitulum, et econtra, demum ad proximum superiorem devolvitur collatio. Ex concilio Lateranensi. Nulla ecclesiastica ministeria, seu etiam beneficia vel ecclesiae tribuantur alicui seu promittantur antequam vacent, ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum et beneficium se crediderit successurum. Quu m enim [id ]in ipsis etiam legibus gentiliu m inveniatur inhibitum, turpe [nimis ]est et divini plenum animadversione iudicii, si locum in ecclesia Dei futurae successionis exspectatio habeat, quam ipsi etiam gentiles homines condemnare curarunt. Quum vero praebendas ecclesiasticas seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit, vel si etiam modo vacant ,non diu maneant in suspenso sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant, conferantur. Si autem episcopus, ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per capitulum ordinetur. Quod si ad capitulum pertinuerit, et infra praescriptum terminum hoc non fecerit, episcopus secundum Deum hoc cum religiosorum virorum consilio exsequatur. Vel si omnes forte neglexerint, metropolitanus de ipsis secundum Deum absque ill orum contradictione disponat. [Praetereae etc. (cf. c. 4. de praeb. III. 5.)] CAP. III. Beneficia vacantia conferuntur non obstante appellatione illorum, quibus promissa fuerant ante, quam vacarent. Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Relatum est auribus nostris, quod quidam clerici in beneficiis ecclesiasticis C. vel CC. marcarum reditus possidentes, et proponentes primas vacantes ecclesias a monachis vel canonicis vel aliis ius patronatus habentibus sibi fuisse promissas, ne in illis, quum vacant, instituantur alii, vocem appellationis emittunt, ut interim arte aliqua propositum suum valeant adimplere . Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in Lateranensi concilio promissiones factae de ecclesiis non vacantibus sint cassatae, praetextu appellationis eorum, qui iam dictis promissionibus innituntur, omitti non debet, quin ecclesiae, quum vacaverint, de personis idoneis ordinentur.