# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.460-464

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.460 to 3.1.464. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.460

CAP. XI. Habens potestatem conferendi potest de iure alteri tradere potestatem conferendi primum beneficium, quod vacabit. Idem Episcopo et capitulo Laudunensi. Constitutus in prae sentia nostra dilectus filius H. subdiaconus [ noster ] ecclesiae vestrae canonicus nobis humiliter intimavit, quod tu, frater episcope, potestatem ei dedisti sacerdotalem conferendi praebendam, quae primo in ecclesia vestra esset vacatura, et bonae memoriae W. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, vobis, filii capituli, auctoritate nostra districte praecepit, sicut per literas suas ad vos directas apparet, quae coram nobis lectae fuerunt , ut, quum praebenda ipsa in ecclesia vestra vacaret, personam illam, cui vellet idem H. eam conferre, sine interpositione alterius p ersonae reciperetis ad ipsam, et eandem personam curaretis de illa sine difficultate qualibet investire. Asseruit [ etiam ] idem subdiaconus, quod, quum esset ad sedem apostolicam accessurus, ipse praecavens appellavit, ne tu, frater episcope, si forte interim aliquam sacerdotalem contingeret vacare praebendam, eam ulli conferres, nec vos, fili capitulum, reciperetis aliquem praesentatum ad illam, nisi quem duxerit praefatus subdiaconus praesentandum . Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus personam illam, cui memoratus H. sacerdotalem praebendam, quum contigerit eam vacare, duxerit canonice conferendam, sine contradictione qualibet admittatis, et tu interim, frater episcope, praebendam huiusmodi contra formam concessionis tuae c onferre alicui non praesumas; alioquin noveritis, nos dilectis filiis cancellario, et Helvin et Adae canonicis Parisiensibus in mandatis dedisse, ut vos ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant, in irritum reducentes, si quid post appellationem a praefato subdiacono ad nos legitime interpositam contra concessionem sibi factam de sacerdotali praebenda noverint attentatum . Quia vero concessiones tales, si ad consequentiam traherentur, fieri possent in fraudem canonicae sanctionis, per quam prohibentur ecclesiastica beneficia concedi sive promitti ante, quam vacent, nolumus, quod huiusmodi occasione mandati, quod gratiam continet personalem, fraudem adhibere vo lentibus licentia concedatur. [ Dat. Lat. X. Kal. Iul. Ao. VII. 1204.] CAP. XII.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
