Latin
3.1.468 to 3.1.475
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.468-475
Not analysed yet
CAP. XIII. Non valet promissio beneficii vacaturi. Idem Priori Hostiensi et Superiori S. Fridi. Ex tenore literarum vestrarum accepimus, quod, quum causa, quae inter I. clericum ex una parte, et abbatem et conventum de Bello ex altera, super provisione vertebat ur ipsius (Et infra: )Dictus clericus post litem contestatam chartam quandam monachorum ipsorum exhibuit coram vobis ,continentem expresse ,quod primam ecclesiam ad donationem suam spectantem, valentem X. marchas vel XV. assignarent eidem, nihilominus per idoneos testes probans, ipsos post promissionem huiusmodi, licet potuerint, nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerunt, providisse; quare dictos abbatem et monachos ad assignandum sibi reditum X. marcharum ad minus cogi cum instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum, quod ratione promissionis, utpote factae contra Lateranensis concilii statuta, quae probari per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire; praesertim quum non de aliqua ecclesia, sed de promissione tantum in literis mentio haberetur. Quum igitur, aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos, quid iuris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere noluistis, donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis humiliter supplicantes, ut, quid sit in hac parte agendum, vos dignaremur per nostras literas reddere certiores . Nos igitur attendentes, quod promissio praedicta non tenet, utpote contra statuta Lateranensis concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab impetitione ipsius dictos ab batem et monachos absolvatis. [Dat. Lat. II. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.] CAP. XIV. Obligatur praelatus, qui promittit providere quum poterit. Idem. Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius R. clericus sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum promiseritis, vos provisuros eidem in ecclesiastico beneficio, quum possetis, sicut per literas iudicum delegatorum inde confectas liquido apparebat, vos id hactenus efficere non curastis, allegantes coram iudicibus memoratis, quod talis promissio vos nullatenus obligavit, quum videretur esse facta contra statuta Lateranensis concilii, quod promissionem inhibet beneficii non vacantis . Nos autem considerantes, quod aliud est praelatum promittere beneficii collationem, quum poterit, aliud, quum vacabit, quum in multis casibus se facultas offerre posset, in quibus collatio non esset in exspectatione vacaturi beneficii differenda, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus memorato R. quum poteritis, ecclesiasticum beneficium assignetis; [alioquin abbati sancti Ioannis et decano Suessionensi dedimus nostris literis in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant. ]