# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.476-488

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.476 to 3.1.488. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.476

CAP. XV. Si ad capitulum et praelatum, ut praelatum potestas conferendi pertinet, de uno ad alterum lapsu temporis non transit; secus, si praelatus intersit, ut canonicus; quia tunc de capitulo transit ad praelatum, nisi dolum committat. H. d. et est textus multum allegabilis. Innocentius III. Postulastis per sedem apostolicam edoceri, ut, quum ad vos et archiepiscopum vestrum simul donatio praebendarum ecclesiae vestrae pertineat, utrum praebendae vacantis donatio penes archiepiscopum ipsum remaneat, si eam infra semestre tempus neglexeritis [ pariter ] ordinare. Ad quod vobis breviter respondemus, quod, si vos et idem archiepiscopus infra tempus praescriptum circa hoc negligentes exstiteritis, sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum potestas devolvitur conferendi, sed secundum statuta Lateranensis concilii ad superiorem transit donatio earundem , nisi forte archiepiscopus, non ut praelatus, sed ut canonicus, vobiscum ius habeat conferendi. Et in hoc casu, quum dolose forsitan impedierit, d olus ei suffragari non debet. [ Dat. Lat. IV. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.] CAP. XVI. Sicut non potest patronus promittere, se praesentaturum aliquem ad beneficium vacaturum, ita nec dare potestatem prasentandi, antequam beneficium vacet. Honorius III. Episcopo et Praeposito capituli Cameracensis. Quum dilecta in Christo filia nobilis mulier Ioanna comitissa Flandrensis, devicta quorundam precibus importunis , fecerit promissiones illicitas de non vacantibus beneficiis ecclesiarum, in quibus ius obtinet patronatus, et donationes eorum in manibus posuerit alienis, sicut est nostris auribus intimatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, id irritum decernentes, auctoritate nostra inhibeatis eidem, ne similia de cetero attentare praesumat. TITULUS IX. NE SEDE VACANTE ALIQUID INNOVETUR. CAP. I. Vacante sede status eius mutari non debet. Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi. Novit ille, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum , quod, licet bonae memoriae C. Papa praedece ssor noster ecclesiam vestram [ in sedem ] erexerit cathedralem, ipsam Bathoniensi ecclesiae uniendo, ut idem esset episcopus utriusque, suamque constitutionem non solum per privilegium suum, verum etiam per alia scripta multa curaverit confirmare; quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus, eam in grave praeiudicium Glastonensis ecclesiae redundare, quum per ipsam dissolveretur religio, et fraudaretur eleemosyna, et hospitalitas tolleretur nos vestris supplicationibus inclinati ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere, quantum decuit , dilige nter. Et quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac parte statutum, quum ei, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, sicut et volumus, quod, quantum cum Deo poterunt, nostri nobis deferant successores, unione manente sic de ceteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae Savarico Bathoniensi episcopo displiceret, frequenter ob hoc ad sedem apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius relevatus. Unde post diversos tractatus et deliberationes multiplices, quod per viros providos et honestos auctoritate mandati nostri super hoc exstitit ordinatum, ad petitionem eiusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare . Vos autem post obitum praefati Bathoniensis episcopi ad nostram praesentiam recurrentes humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae vestrae ruina poterat in statum pristinum relevari, quum et Bathoniensis ecclesia et Wellensis id ipsum pariter postularet, rex quoque cum regni magnatibus, et quidam episcopi cum multis abbatibus deposcerent illud idem, ut unione penitus dissoluta monasterium vestrum reduceremus in statum antiquum, sub abbatis regimine gubernandum. Nos attendentes igitur diligentius , quod, episcopali sede vacante, non debet super hoc aliquid innovari, quum non sit qui episcopale ius tueatur, maxime ne plus favisse personae quam ecclesiae videremur, si quod eo vivente concessimus post obitum eius subito mutaremus, petitionem vestram ex toto absque damno conscientiae ac periculo famae nequivimus exaudire. Ut autem solito more, quem et vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad summum , auctoritate vobis praedicta indulgentes, ut, quum Bathoniensis eccle sia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae vestrae nondum sit ad detrimentum vel praeiudicium vitandum plene provisum , ius vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis; interim autem sub cura prioris idem m onasterium libere gubernetur. [ Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
