Latin
3.1.497 to 3.1.509
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.497-509
Not analysed yet
TITULUS X. DE HIS, QUAE FIUNT A PRAELATO SINE CONSENSU CAPITULI. CAP. I. Non tenet alienatio rei ecclesiasticae absque approbatione capituli. Ex concilio apud Valentiam. Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque collaudatione et subscriptione clericorum. CAP. II. In temporali alienatione, quam facit praelatus, taciturnitas capituli habetur pro consensu. Alexander III. Norvicensi Episcopo. Continebatur �[in literis a te nobis transmissis, quod quum super decima de W. inter magistrum Hubertum et magistrum N. de mandato nostro coram te quaestio verteretur, constitit tibi, quod Emma abbatissa S. Mariae de Wintonia pro communi voto et unanimi consensu, conventu assensum praestante, decimam ipsam praedicto H. concessit et Rad. Wintoniensis archidiaconus per panem et librum sibi exinde investituram fecit, magister vero N. probavit coram te idoneis testibus, quod praefata abbatissa praescriptam decimam sibi prius dederat, conventu non contradicente, quam eam praefato H. dedisset, et quod a dioecesano episcopo eius fuerit concessio confirmata. Unde, quia nos consulere voluisti, cui concessioni potius sit innitendum, ]Consultationi tuae taliter respondemus, quod concessio decimae ab abbatissa prius facta, si conventu sciente et non contradicente facta est, robur firmum debet habere. Verum si praefata abbatissa ignorante conventu aut contradicente decimam suam prius praedicto H. concessit, et non post multum temporis de assensu conventu s eandem decimam dedit eidem, [quum tibi eam datam fuisse constat, ]secunda concessio de bet praeiudicare priori. CAP. III. Alienatio temporalis facta sine consensu capituli per ratificationem eius roboratur. Idem Vigoriensi Episcopo. Quum nos iam pridem, si bene meminimus, tibi per literas nostras indulserimus, ut, si Io. praedecessor tuus reclamante capitulo ecclesiae tuae, abbati et fratribus de Oseneia ecclesiam de Beibur contulit, eam tibi revocare liceret, iam dictis fratribus, sicut asseris, [ad te ]literas nostras indulsimus, ut ipsis ecclesiam ipsam dimetteres pacifice possidendam, immemores exsistentes illius scripti, quod super hoc tibi fuerat a nobis indultum. Licet autem hoc tibi indulserimus, prudentiam tamen tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus divino intuitu et pro reverentia B. Petri et nostra ecclesiam ipsam, si quo modo sine gravi detrimento ecclesiae tuae potes, iam dictis fratribus in pace et quiete dimittas, quia decet providentiam tuam ad commodum et profectum religiosorum locorum intendere, et quod idem praedecessor tuus pietatis studio fecit ratum et firmum habere. Si autem eandem ipsis ecclesiam dimittendam induci forte non poteris, non obstantibus literis, quas praedicti fratres super hoc impetraverunt, scriptum tibi exinde indultum in sua volumus stabilitate consistere, quoniam Certum est, de rigore iuris concessionem illam non tenere, quam reclamante capitulo per eundem praedecessorem tuum constat factam fuisse, nisi idem capitulum concessionem eam ratam postmodum habuisset.