# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.510-517

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.510 to 3.1.517. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.510

CAP. IV. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti. Idem Hierosolymitano Patriarchae. Novit plenius, sicut credimus , tuae discretionis prudentia, qualiter tu et fratres tui unum corpus sitis, ita quidem , quod tu caput, et illi membra esse probantur. Unde non decet te omissis membris aliorum consilio in ecclesiae tuae negotiis uti, quum id non sit dubium et honestati tuae, et sanctorum Patrum institutionibus contraire. Innotuit siquidem auribus nostris, quod tu sine consilio fratrum tuorum, abbates et abbatissas, et alias ecclesiasticas per sonas instituis et destituis, non considerans et attendens, quomodo te non sit dubium statuta sacrorum canonum transgredi, quum in huiusmodi causis et clericorum et laicorum circa te commorantium, qui de corpore ipsius ecclesiae non sunt, potius quam fratrum tuorum consilio uti dicaris . Ideoque id aucto ritate apostolica prohibemus. ( Et infra: ) Nos enim tales institutiones et destitutiones, si quas amodo feceris, auctoritate apostolica cassamus, et carere decernimus robore firmitatis. CAP. V. Summatum est supra capitulo proximo. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti. Idem eidem. Quanto maiori dignitate dante Domino praeemines, tanto decet amplius et oportet te in omnibus eam diligentiam et gravitatem habere, quod omnia videaris sine nota et reprehensione peragere, et laudabiliter iniunctae tibi sollicitudinis officium dispensare. Audivimus autem, unde mirati sumus, sicut [ et ] merito [ inde ] mirari poteramus, quod in concessionibus et confirmationibus omissis canonicis ecclesiae tuae consilium clericorum et laicorum circa te commorantium, qui non sunt de corpore ecclesiae ipsius, interdum, immo saepe requiris, et in eisdem concessionibus et confirmationibus iuxta eorum consilium et voluntatem procedis, et in privilegiis etiam, quod tuam prorsus dedecet honestatem, ad maiorem auctoritatem et certitudinem nomina fratrum tuorum, qui absentes fuerint, tanquam si praesentes fuissent, facis subscribi. Quia igitur non decet prudentiam tuam in negotiis tibi commissae ecclesiae consilium fatrum tuorum postponere, cum quibus unum [ corpus ] existere comprobaris, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in concessionibus et confirmationibus et aliis ecclesiae tuae negotiis fratres tuos requiras, et cum eorum consilio, vel sanioris partis, negotia eadem peragas et pertractes, et quae statuenda sunt statuas, et errata corrigas, et evellenda dissipes et evellas. Absentium quoque fratrum nomina inscribi aliquatenus non sinas, quia talia munimenta sunt irrita et falsa, et tu exinde quaestionem falsi poteris merito formidare. Nos enim universa privilegia in quibus absentium fratrum nomina ipsis ignorantibus vel absentibus subscripta sunt, vel amodo describentur irrita esse decernimus et nullius firmitatis robur habere censemus .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
