# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.526-534

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.526 to 3.1.534. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.526

CAP. VIII. Non potest episcopus sine consensu capituli concedere ecclesias aliis ecclesiis, etiamsi habeat ius patronatus in ecclesiis concessi. Idem Metensi Archidiacono. Tua nuper nobis ( Et infra: ) Adiecisti etiam, utrum episcopo vel electo cum solo archidiacono praeter assensum maioris ecclesiae, quum et ab ipsa eligatur episcopus, et archidiaconus assumatur de ipsa, coenobiis vel eclesiis conventualibus, ad quas ius pertinet patronatus, liceat conferre perpetuo vacantes ecclesias baptismales. Alterius etiam quaestionis solutio ex epistola Leonis Papae colligitur evidenter, in qua legitur constitutum , " ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel permutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non s it dubium ecclesiae profuturum. " Irrita enim episcoporum donatio, venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et subscriptione clericorum. Per hoc enim noveris solutam secundo loco propositam quaestionem, quum concessiones ecclesiarum perpetuas ad alienationes non sit dubium pertinere. CAP. IX. Episcopus parochiales ecclesias, vel obventiones ipsarum, de consensu patroni sine consensu capituli sui monasterio conferre non potest. Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis offic ii diligentia ( Et infra: [ cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29]) Sollicite Praeterea quaesivisti, quum auctoritate Dionysii fuerint parochiae limitatae, quatenus singularum parochiarum proventus in usus ecclesiae cederent necessarios et stipendia ministrorum, si episcopo liceat sine auctoritate summi Pontificis vel saltem sine capituli sui voluntate viris religiosis conferre obventiones alicuius parochialis ecclesiae, sustentatione vicarii reservata. Et quum Lateranensis concilii statuta prohibeant ecclesiis novam imponi vel augeri veterem pensionem, postulas edoceri, an episcopus valeat locis religiosis consentiente patrono totam ecclesiam, vel de novo conferre aliquam portionem. Ad quod breviter respondemus, quod, salva constitutione canonica de concedenda piis locis quinquagesima portione, neque primum neque secundum facere potest episcopus, nisi de licentia Romani Pontificis, pra eter capituli sui voluntatem. [ Tua insuper etc. ( cf. c. 7. de don. III. 27.) Dat. Rom. ap. S. Pet. XIV. Id. Ian. 1204.] CAP. X.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
