Latin
3.1.535 to 3.1.542
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.535-542
Not analysed yet
Ad concilia provincialia vocari debent et admitti cathedralium ecclesiarum capitula. Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et eius Suffraganeis. Etsi membra corporis Christi (Et infra: )Provinciae Senonensis capitula cathedralium ecclesiarum suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod archiepiscopus Senonensis et eius suffraganei procuratores eorum nuper ad provinciale concilium convocatos ad tractat um eorum admittere noluerunt, licet nonnulla soleant in huiusmodi tractari conciliis, quae ad ipsa noscuntur capitula pertinere, quare nostram audientiam appellarunt. Sane nos, auditis quae ipsorum nuncii, super his proponere voluerunt, et intellectis nihilominus literis, quas nobis super eodem curatis negotio destinare, tractatum exinde cum fratribus nostris habuimus diligenter, et utique concorditer Visum fuit nobis et eisdem fratribus nostris, ut capitula ipsa ad huiusmodi concilia debeant invitari, et eorum nuncii ad tractatum admitti, maxime super illis, quae ipsa capitula contingere dignoscuntur. TITULUS XI. DE HIS, QUAE FIUNT A MAIORI PARTE CAPITULI. CAP. I. In universitatibus ecclesiasticis praevalet regulariter quod fit a maiori parte, nisi minor pars rationabiliter contradicat H. d. Ex concilio Lateranensi. Quum in cunctis ecclesiis quod pluribus et sanioribus fratribus visum fuerit incunctanter debeat observari, grave nimis est et reprehensione dignissimum, quod per quasdam ecclesias pauci quandoque non tam de ratione, quam de propria vo luntate ordinationem multorum [et prudentiorum ]impediunt, et ad ordinationem ecclesiasticam procedere non permittunt. Quocirca praesenti decreto statuimus, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabiliter obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota praevaleat semper et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit constitutum. Nec constitutionem nostram impediat, si forte aliquis ad conservandam ecclesiae suae consuetudinem se iuramento dicat adstrictum; non enim iuramenta, sed potius periuria sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiae et sanctorum Patrum veniunt instituta. Si quis autem huiusmodi consuetudines, quae nec ratione iuvantur, nec sacris congruunt institutis, iurare praesumpserit, donec dignam egerit poenitentiam, a perceptione sit dominici corporis alienus.