Latin
3.1.560 to 3.1.577
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.560-577
Not analysed yet
TITULUS XIII. DE REBUS ECCLESIAE ALIENANDIS VEL NON. CAP. I. Non potest praelatus res unius ecclesiae alteri dare, nec invicem res illas commutare, sine ambarum consensu. Ex concilio Lugdunensi IV. Non licet episcopo vel abbati terram unius ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae in eius sint potestate; tamen, si commutare voluerit terras earum, cum consensu ambarum partium faciat. CAP. II. Principes saeculares res ecclesiae donare non possunt, et qui ab eis recipiunt, excommunicantur, et perdunt omnia, quae ab ecclesia alias legitime obtinebant. H. d. secundum unum intellectum, qui satis placet. Ex eodem. Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. CAP. III. Rector ecclesiae, qui dat ecclesiae rem duplae aestimationis, servos ecclesiae manumittere potest; ipse tamen manumissus et eius posteri erunt sub patrocinio ecclesiae. Ita communiter summatur, tamen non placet Panorm. id, quod dicitur de aestimatione. Ex concilio Toletano. Consensus totius concilii diffinivit, ut sacerdotes, qui aut aliquid ecclesiae suae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia vel familias ecclesiis suis acquirunt, liceat illis aliquos de familia eiusdem ecclesiae manumittere iuxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita, ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi iuxta quod poterunt prosequentes. CAP. IV. Si praelatus nil de suo dans ecclesiae servum ecclesiae manumittit, non tenet manumissio. Ex eodem. Episcopi, qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi conferunt, [hanc divinam sententiam metuant et ]liberos ex famulis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim, ut qui res suas ecclesiae Christi non attulerit damnum inferat et ius ecclesiae alienare intendat . Tales igitur liberos successor episcopus absque aliqua opposition e ad ius ecclesiae revocabit, [quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit. ]CAP. V.