Latin
3.1.59 to 3.1.67
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.59-67
Not analysed yet
CAP. XVI. Clericus, qui tertio monitus a negotiationibus saecularibus non abstinet, interim perdit quoad bona privilegium clericale. H. d. Et est textus multum notab. et qui quotidie allegatur. Honorius III. Ambianensi Episcopo. Ex literis nobilis viri Pontini et Monsteroli comitis intelleximus, quod quidam solo nomine clerici terrae suae tabernarii declarati, qui beneficiis non contenti, sed potius illicitis saecularibus nego tiationibus et curis domesticis ,quam officiis et obsequiis divinis intendunt, et, gaudere volentes privilegio clericali, nolunt statutis patriae, quibus, quotiens expedit, sicut laici se tuentur, et in negotiationum suarum quaestibus subiacere. Unde, quia magnum ex hoc scandalum inter laicos generatur, nobis humiliter supplicavit, ut vel compelli hui usmodi clericos ad serviendum [in ]ecclesiis illicitis saecularibus negotiationibus postpositis mandaremus, vel pateremur eos quoad facultates eorum statutis et consuetudinibus provinciae subiacere. Quum igitur ista in clericalis ordinis vituperium redundare noscantur, et clericorum vita generare non debeat laicis scandalum, sed praestare honestati s exemplum, fraternitati tuae [per apostolica scripta ]Mandamus, quatenus, si est ita, quum loci dioecesanus exsistas, clericos tales, si tertio a te commoniti ab huiusmodi non resipuerint, sed praetermissis divinis officiis negotiationibus institerint supra dictis, quum facto huismodi privilegium abiiciant clericale, tu quo minus, dum his se implicant, de suis facultatibus statutis et consuetudinibus patriae sub iaceant, non defendas eosdem. [Dat. Romae IV. Id. Mai. A. II. 1218.] TITULUS II. DE COHABITATIONE CLERICORUM ET MULIERUM. CAP. I. Clericus non debet retinere in domo mulierem suspectam de incontinentia, etiamsi sit mater vel alia consanguinea. Ex concilio Maguntino. Inhibendum est et modis omnibus interminandum ,ut nu llus sacerdos feminas, sicut [et ]in canone insertum continetur ,de quibus suspicio potest esse, in domo sua retineat. Sed neque i llas, quas canones concedunt, [scilicet ]matrem, amitam et sororem, quia instigante diabolo et in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earundem. Sed si qua de his talem patientem necessitatem habuerit, presbyteri habeant in vico aut in villa domum longe a sua conversatione, et ibi eis quae sunt necessaria subministrent. Sed secundum auctoritatem canonum modis omnibus Prohibendum quoque est, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare sive sedere.