# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.606-621

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.606 to 3.1.621. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.606

Alienatio rei ecclesiasticae facta sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu non tenet, licet approbetur per constitutionem laicorum. Idem in concilio generali. Quum laicis, quamvis religiosis, disponendi de rebus ecclesiae nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet neces sitas, non auctoritas imperandi : dolemus, in quibusdam ex illis sic refrigescere caritatem, quod immunitatem ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti Patres, sed etiam principes saeculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus, vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, ac aliarum possessionum ecclesiarum et usurpatione iurisdictionum, sed etiam de mortuariis, nec non et aliis, quae iuri spirituali annexa videntur, illicite praesumendo. Volentes igitur super his indemnitatibus consulere ecclesiarum ac tantis gravaminibus providere, constitutiones et venditiones huiusmodi feudorum seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo personarum ecclesiasticarum assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis, quum non constitutio, sed destitutio vel destructio dici possit, nec non usurpatio iurisdictionum, sacri approbatione concilii decernimus non tenere, praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compellendis. TITULUS XIV. DE PRECARIIS. CAP. I. Breve est, nec potest brevius summari. Ex concilio apud Belvacum. Precariae de quinquennio in quinquennium secundum auctoritatem et ant iquam consuetudinem renoventur. CAP. II. Revocat successor precariam per praedecessorem irrationabiliter factam. Ex concilio Carthaginensi. De precariis, irrationabiliter factis a rectoribus ecclesiarum, se suosque successores poena gravi obligantibus, ut facta ipsorum dissolvere nequeant, praecipimus, ut nemo successor antecessoris sui poena sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae irrationabiliter distribuit, ab eo ad iu s eiusdem ecclesiae revocentur. CAP. III. Concessio precarii extinguitur voluntate concedentis aut ei succedentis; precariae autem concessio non. Gregorius IX. Precarium utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit. Solvitur quoque obitu eius, cui concessum est, non etiam concedentis; aut quum ipsum alienari contingit alicui hoc revocare volenti, quia per conventionem huiusmodi non licet rem alienam invito domino possideri. Porro precariae, quae quandoque de ecclesiarum possessionibus fieri solent, non sunt pro voluntate concedentium revocandae.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
