# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.622-631

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.622 to 3.1.631. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.622

TITULUS XV. DE COMMODATO. CAP. UN. Commodatarius gratia sui tenetur etiam de levissima culpa non de casu, nisi in tribus casibus hic positis. Et commodatum ante usum completum non revocatur. H. d. Gregorius IX. Quum gratia sui tantum quis commodatum accepit, de levissima etiam culpa tenetur, licet casus fortuitus, nisi acciderit culpa sua, vel intervenerit pactum, seu in mora fuisset, sibi non debeat imputari. Contra eum quoque recte commodati non agitur, nisi post usum expletum, cuius gratia res fuerat commodata, quum non decipi beneficio nos oporteat, sed iuvari. TITULUS XVI. DE DEPOSITO. CAP. I. Ex deposito, facto apud clericum ecclesiae, non tenetur ecclesias, nisi in utilitatem ecclesiae sit versum. Alexander III. Londonensi Episcopo. Gravis illa et odibilis querimonia, quae usque ad nos super deposito tuo tib i hactenus denegato pervenit, duplici nos anxietate perstringit eo, quod tibi in hoc et deesse non possumus, et adesse, prout velles, efficaciter non valemus . Quum enim non constet nobis , pecuniam tuam, quam ille vir Belial impia et detestabili surreptione furatus est, in ecclesiae utilitatem conversam, non debemus de iure, nec possumus contra canonicos eiusdem ecclesiae praecise intentare iussionis instantiam, ut tibi eandem reddant pecuniam, personae, ut dicitur , non ecclesiae commendatam. Quocirca discretioni tuae consulimus, et internae caritatis diligentia suademus, ut in raptorem illum et furem tuam interim dirigas actionem, eo, quod, ut audivimus, loculos habet, et ea, quae tibi surrepta sunt, asportavit. Nam et nos ipsi iudicibus dedimus in mandatis, ut illum iniquum sub duris quaestionibus ad rationem ponant, et etiam, si oportuerit, vinculis macerent alligatum et affligant , ut dictam pecuniam reddere compellatur. Ceterum circa ecclesiam illum affectum te habere volumus, ut nil ab ea requiras indebitum . Si autem cum eis amicabiliter poteris de redituum perceptione paci sci, noveris id nobis acceptum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
