# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.670-679

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.670 to 3.1.679. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.670

CAP. II. Personae ecclesiasticae locare possunt proventus decimarum his, cum quibus conditio ecclesiae fit melior, statuto dioecesani contrario non obstante; et eadem ratio est de aliis rebus ecclesiae. Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis. Vestra nobis relatio declaravit, quod, quum ad firmam fructus vestrarum dare consueveritis decimarum, diocesani locorum statutum quoddam de huiusmodi decimis locandis parochialibus presbyteris ediderunt, per quod utilitas vestra non modicum impeditur; quare super hoc apostolicae provisionis remedium imploratis . Dioecesanorum episcoporum statuto contrario non obstante vestrarum decimarum proventus illis libere locare potestis, quibus vobis expedire videritis, et cum quibus ecclesiae vestrae conditionem poteritis facere meliorem, ita tamen, quod huiusmodi locatio ad feudum vel alienationem non videatur extendi. CAP. III. Propter sterilitatem gravem, conductori sine culpa sua contingentem, remittitur pensio pro rata, nisi possit cum ubertate praecedentis vel sequentis temporis compensari. H. d. usque ad �. Verum.  (Verum etc.:) Ponuntur hic quatuor casus, in quibus inquilinus potest ante tempus conductionis finitae licite expelli. Abbas. Gregorius IX. Propter sterilitatem, afficientem magno incommodo conductores, vitio rei sine culpa coloni, seu casu fortuito contingentem, colonis ecclesiae tuae pro rata est pensionis remissio facienda, nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari. Verum invito inquilino domum inhabitare vel reficere poteris, si necessitas, quae tamen non imminebat locationis tempore, id exposcat, remissa sibi pro residuo temporis pensione; qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel quum canonem per biennium non solvisset, si sibi sat isfactione celeri non providit. CAP. IV. Emphyteuta ecclesiae meliorationes suas vendere non potest, nisi servatis his, de quibus hic. Et si contra fecerit, vel canonem per biennium non solverit, nec moram postea celeriter purgaverit, iuste potest expelli.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
