# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.680-694

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.680 to 3.1.694. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.680

Idem. Potuit emphyteuta, ecclesia primitus requisita, eique nunciato quantum sibi ab aliis offertur, si nolle se emere dixerit, vel a denunciationis tempore duorum mensium spatium sit elapsum, meliorationes et ius sibi competens aliis vendere, qui ab emptione huiusmodi minime prohibentur. Emphyteuta quoque secus praesumendo, vel cessando in solutione canonis per biennium, nisi celeri satisfactione postmodum sibi consulere studuisset, iuste potuisset expelli, non obstante, quod ei, ut canonem solveret, non exstitit nunciatum, quum in hoc casu dies statuta pro domino interpellet. TITULUS XIX. DE RERUM PERMUTATIONE. CAP. I. Princeps potest rem ecclesiae immobilem per permutationem acquirere, data re meliori vel aequali. H. d. et in hoc, quod dicit, vel aequali, est casus notabilis. Ex concilio apud Silvan. Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare, et accipere ab eis aliam immobilem rem , eoque modo de communi voluntate permutationem contrahere, liceat ei hoc facere, si causa rationabilis id exposcat, et res, quam praestiterit, maior fuerit vel aequalis, divina pragmatica sanctione super hoc ab eo promulgata. CAP. II. Permutatio rerum ecclesisticarum, facta in casu non concesso, seu non servata solennitate iuris, est revocanda per successorem. Ex concilio Belvacensi. Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur; quae autem ab antecessore inconsulte factae sunt iuxta decretum canonicum Hilarii Papae, vel ab aliis illicite commissae sunt , ab eo, qui successor est, emendentur. CAP. III. Mancipia ecclesiae non debent permutari, nisi ad libertatem, vel nisi sint fugitiva H. d. cum c. sequenti. Ex concilio apud Silvanectum. Mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem non convenit commutari, videlicet ut mancipia, quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est ad humanos usus iam transferri non decet.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
