# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.695-706

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.695 to 3.1.706. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.695

CAP. IV. Servi ecclesiae cum profanis permutari non possunt nec alienari, nisi sint fugitivi. Ex eodem. Iniustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae Deo et sanctis eius pro remedio animae suae consecrarunt, cuiuscunque muneris mancipio vel commutationis commercio iterum in servitutem saecularium redigantur, quum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitivos. Et ideo omnes ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens humanae sit obnoxius servituti. CAP. V. Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas. Urbanus III. Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonens i concilio fuerit interdicta. Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem . Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere. CAP. VI. Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium suppleri. Clemens III. Ad quaestiones solvendas [ quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri debitum nos convenit sollicitudinem adhibere. ] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum proventuum plus abundet, et ideo suae ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id lic ite fieri exstitit dubitatum; quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus [ sic ] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem misceantur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
