Latin
3.1.715 to 3.1.719
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.715-719
Not analysed yet
CAP. IX. Spirituale cum temporali permutari non potest. Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus. Exhibita nobis [dilectorum filiorum ]abbatis et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera s uper quibusdam decimationibus [et arbitrio quodam super his prolata ]vertebatur, [post diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum ]ad C. capellanum nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum ]ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar ]in quos utrinque tanquam in arbitros [procurante parte altera ]exstitit compromissum, [taliter ]arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem m illia solidorum regalium [quae tenent in Posonio ]a [carissimo in Christo filio nostro illustri ]rege Hungariae [ab ipso ]concedi monasterio memorato, [ita quod in eodem loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium praedictorum ]ipsi ab earundem decima tionum petitione cessarent. �[Postmodum vero licet sales ipsos dicto monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis, L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App. Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus et capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus, eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre responderi. ]Quocirca [discretioni vestrae per apostolica scripta ]mandamus, quatenus, si vobis constiterit de praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur, praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento, ]irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.] TITULUS XX. DE FEUDIS.