# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.729-743

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.729 to 3.1.743. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.729

CAP. I. Res ecclesiae pignorari non debent nisi ex necessitate et rationabili causa. Ex concilio Remensi. Nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris , vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negotiatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi iustissima necessitate urgente, [ quia tanta est sanctitas sacri ministerii etc. ] CAP. II. Liber homo non potest pignorari. Gregorius III. Exonensi Episcopo. Lator praesentium �[ Cosmas Syrus in negotio, quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrimis eius attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL. solidos debebat, volui, ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur, ] quoniam et Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur, etsi res defuerint, quae possint pro debito addici. Creditores ergo etc. CAP. III. Si rector ecclesiae pro facto proprio rem ecclesiae obilgavit, cogitur eius heres rem redimere, et ecclesiae restituere. Alexander III. Episcopo Exoniensi. Ex praesentium latoris insinuatione accepimus, quod Alexander quondam sacerdos ecclesiae de Offitona calicem [ quendam ] argenteum, et medietatem unius breviarii eiusdem ecclesiae pro sua necessitate pignori obligavit, et ea morte praeventus minime recollegit. Unde quoniam indignum est, ut eidem ecclesiae res suae, et praesertim quae sacris ministeriis deputatae sunt, taliter debeant deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, filium eius Walterum , qui ex successione ipsius patrimonii ius dicitur obtinere, moneas diligenter et compellas, ut ea recolligat et restituat ecclesiae memoratae. Quod si facere noluerit, eum vinculo anathematis non differas coercere . CAP. IV. Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea computatis iudicatur contractus foeneratitius. Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
