# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.757-769

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.757 to 3.1.769. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.757

CAP. VIII. Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit. Gregorius IX. Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis. TITULUS XXII. DE FIDEIUSSORIBUS. CAP. I. Breve est, nec potest brevius summari. Ex concilio Cantuariensi. Clericus fideius sionibus inserviens abiiciatur. CAP. II. Compellitur clericus servare fideiussorem indemnem per assignationem redituum suorum. Lucius III. Eliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi. Pervenit ad nos ex transmissa nobis conquestione R. clerici de sancto Albano , quod, quum ipse pro C. et F. clericis Lundoniensibus ad eorum instantiam pro altero eorum Helia videlicet in sex, et pro altero in septem aliis marchis argenti mercatoribus Bononiensibus fideiusserit, illis, sicut unus fide, alter iuramento promiserant , praescriptam pecuniam non solventibus, coactus est praedictis creditoribus pro ipsis, sicut inter eos convenerat , satisfacere de eadem. Ne igitur supra dictus R. dispendium patiatur unde vide tur praemium meruisse, venerabili fratri nostro I. Bononiensi episcopo dedimus in mandatis, ut super debitis illis instrumenta, quae sunt apud creditores, inspiciat, et eorum transscripta suo sigillo signata vobis mittere non postponat. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus , quatenus, si ex confessione praedictorum clericorum vel alias legitime vobis rem ita se habere constiterit, moneatis eosdem, ut memorato R. pecuniam, quam pro eis solvit, dilatione et appellatione cessante restituant, ipsumque servent indemnem; alioquin vos, auctoritate apostolica freti , de reditibus eorum praescripta debita faciatis appellatione remota in integrum exsolvi, et damna etiam, quae idem R. propter hoc pertulit, resarciri, aut praedictos reditus sibi assignetis tamdiu sine molestia detinendos, donec ipsa damna resarcita fuerint, et debita sine deminutione soluta. Praefatos vero clericos, si religionem fidei et iuramenti sui eos violasse constiterit, sublato appellationis obstaculo ab officio et beneficio suspendatis. Ceterum, quia etc. ( cf. c. 5. de iur. cal. II. 7.) [ Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec. ]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
