# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.787-794

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.787 to 3.1.794. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.787

CAP. II. Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et ecclesia non tenetur. Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis. Si quorundam �[ praelatorum praesumptionem deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod, propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum. Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere praesentium auctoritate ] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [ de cetero ] ecclesiam sibi commissam pro alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [ quod non credimus, ] fuerit attentatum, ad solutionem talium debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum. [ Dat. Reate II. Id. Febr. A. V. 1232.] CAP. III. Si clericus non habeat unde satisfaciat suis creditoribus, non debet excommunicari nec aliter molestari; praestabit tamen cautionem saltem iuratoriam de solvendo, quum venerit ad pinguiorem fortunam. Idem Decano et I. Canonico Tullentibus. Odoardus clericus proposuit, quod, quum P. clericus, D. laicus et quidam alii ipsum coram officiali archidiaconi Remensis super quibusdam debitis convenissent, idem in eum recognoscentem huiusmodi debita, sed propter rerum inopiam solvere non valentem, excommunicationis sententiam promulgavit. ( Et infra: ) Mandamus, quatenus, si constitent, quod praedictus Odoardus in totum vel pro parte non possit solvere debita supra dicta, sententiam ipsam sine difficultate qualibet relaxetis, recepta prius ab eo idonea cautione, ut, si ad pinguiorem fortunam devenerit, debita praedicta persolvat.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
