# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.795-807

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.795 to 3.1.807. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.795

CAP. IV. Conquerens se indebite solvisse, hoc probare debet, nisi in casu hic posito. Idem. Is, qui conqueritur, indebitam pecuniam se solvisse, probare tenetur, quod indebite sit soluta, nisi eius adversarius solutionem inficians exinde convincatur. Tunc enim diffitenti onus incumbit probandi, quod debitum recepisset. TITULUS XXIV. DE DONATIONIBUS. CAP. I. Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur. Gregorius A. Patricio Gallorum. Prudentes �[ viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam ] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [ paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid ] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur . CAP. II. Non valet donatio, quam facit praelatus inconsulto capitulo et in damnum ecclesiae. Alexander III. Parisiensi Episcopo. Fraternitatem tuam credimus non latere, quod, quum episcopus et quilibet praelatus alius ecclesiasticus ecc l esiasticarum rerum sit procurator, non dominus, conditionem ecclesiae meliorare potest, facere vero deteriorem non debet. Accepimus autem, quod bonae memoriae P. praedecessor tuus graves donationes et onerosas ecclesiae in rebus episcopatus ad quorundam instantiam fecit in detrimentum ecclesiae, suis canonicis catholicis inconsultis. Unde quoniam donationes huiusmodi de iure non tenent, auctoritate apostolica indulgemus tibi, ut liceat tibi donationes huiusmodi tam a clericis quam a laicis legitime revocare.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
