Latin
3.1.81 to 3.1.91
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.81-91
Not analysed yet
Literae a clerico concubinario suspenso super absolutione tacita facti serie obtentae non valent. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Super eo vero quod asseris A. presbyterum fornicariam detinentem, propter hoc ab officio suo suspensum, prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si super hoc appellatum sit ad praesentiam nostram, si contigerit ipsum ad nos accedere, prout expedire videbimus, pertinaciam eius et audaciam corrigemus. Si vero non venerit ad praesentiam nostram, suspensionis in eum sententiam propter hoc latam tamdiu volumus observari, donec fornicariam suam a se prorsus abiiciat, et vivat, sicut decet presbyterum, continenter . Porro si literas a nobis obtinuerit, quae facti seriem non contineant, nolumus literas illas sibi prodesse. CAP. VI. Si clerici moniti non dimittunt concubinas, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur. Idem Londonensi Archiepiscopo. Si autem clerici tuae iurisdictionis, sive in sacris ordinibus sive in inferioribus constituti, fornicarias detinent, nisi eas ad secundam vel tertiam co mmonitionem a se dimiserint, easdems de cetero contempturi, liceat tibi eos ecclesiis vel earum, portionibus, si quas habent ,appellatione postposita spoliare, officio ipsis nihilominus interdicto. CAP. VII. A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae. Lucius III. Vestra d uxit devotio inquirendum, utrum vobis ecclesias parochiales adeuntibus [utile sit missas eorum audire ],qui concubinas habere creduntur. De hoc [enim ]videntur diversae sacrorum canonum sententiae emanasse . Alicubi enim dicitur: "Nullus audiat missam sacerdotis, quem scit indubitanter concubin am habere; "alibi vero legitur: "Non potest aliquis, quantumcunque pollutus fuerit, divina polluere sacramenta, quae purgatoria cunctarum contagionum exsistunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quia o mnia in Christi fide purgantur. "Ceterum aliud est crimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo presbyter canonice condemnatur. Aliud est occultum, quod adhuc ab ecclesia toleratur. Ceterum aliud est, quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso est canonice condemnatus; aliud est paene occultum, quod ab ecclesia toleratur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia ceteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae fructum trahantur; atque aliud, si talium tanquam in fornicatione iacentium mysteria respuantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis et presbyteris, quanquam fornicariis, quamdiu ab ecclesia tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica.