# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.882-897

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.882 to 3.1.897. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.882

CAP. VI. Heredi, non adimplenti iussa testatoris, ab episcopo interdicitur res a testatore relicta. H. d. inhaerendo literae. Ex concilio Maguntino. Si heredes iussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae eis relicta est, canonice interdicatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti adimpleantur. CAP. VII. De bonis per ecclesiam acquisitis clerici testari non possunt. Ex concilio Lateranensi. Quum in officiis caritatis primo loco illis teneamur obnoxii, a quibus beneficium nos cognoscimus recipisse, econtra quidam clerici, quum ab ecclesiis suis multa beneficia perceperint, bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur, quia et antiquis canonibus constat inhibitum, nos etiam nihilominus prohibemus [ et ] indemnitati ecclesiarum providere volentes, sive intestati decesserint, sive aliis conferre voluerint, penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Praeterea etc. ( cf. c. 1. Ne prael. vices suas V. 4.) CAP. VIII. Moderatam eleemosynam de bonis per ecclesiam acquisitis clerici facere possunt, etiam in aegritudine constituti. Alexander III. Ad haec praesentibus literis tibi innotescat, quod clerici de mobilibus, quae per ecclesiam sunt adepti, de iure testari non possunt; viventes tamen et sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti, sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine etiam constituti. CAP. IX. De bonis propriis vel acquisitis intuitu personae clerici testari possunt, de acquisitis intuitu ecclesiae non. Idem Vigilensi Episcopo. Quia nos tua duxit prudentia consulendos, utrum clerici saeculares de mobilibus vel immobilibus rebus possint condere testamentum , Consultationi tuae taliter respondemus, quod licet clerici de his, quae paternae successionis vel cognationis intuitu aut de artificio sunt adepti, seu dono consanguineorum aut amicorum suorum , non habito respectu ad ecclesiam, pervenerunt ad ipsos, libere disponere valeant. De his tamen, quae consideratione ecclesiae perceperunt, nullum de iure possunt facere testamentum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
