# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.898-906

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.898 to 3.1.906. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.898

CAP. X. Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo verbis literae. Idem Hostiensi Episcopo. Quum esses, frater episcope , in nostra praesentia constitutus, diligenti nobis narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios , penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit : " In ore duorum vel trium test ium stet omne verbum, " praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae parochiani vestri coram presbytero suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis , sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [ Praeterea quum principes etc. ] CAP. XI. Valet ultima voluntas ad pias causas coram duobus testibus, et est casus singularis. Idem Iudicibus Velletrensibus. Relatum est auribus nostris , quod, quum ad vestrum examen aliqua super testamentis relictis ecclesiae causa deducitur, vos secundum humanam, et non divinam legem in ea vultis procedere et , nisi septem vel quinque idonei testes intervenerint, omnino inde postponitis iudicare. Unde, quia huiusmodi causae de iudiciis ecclesiae, non secundum leges, sed secundum canones debent tractari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducta, eam non secundum leges, sed secundum decretorum statuta tractetis, et tribus aut duobus legitimis testibus requisitis [ sitis contenti ] quoniam scriptum est : " In ore duorum vel trium testium stat omne verbum. " [ Dat. Beneventi Kal. Ian. ] CAP. XII.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
