# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.907-914

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.907 to 3.1.914. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.907

De propriis potest testari clericus; in acquisitis per ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa. Idem Electo et Capitulo Cassanensibus. Relatum est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem ecclesiae non solum episcopus vel successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona, sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita, ut duximus , de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis, qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis ecclesiis beneficia possident, ita distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter ipsos. CAP. XIII. Tenet testamentum, si quis extremam voluntatem suam alterius dispositioni committit, et dicitur testatus ad pias causas. H. d. secundum intellectum notabiliorem. Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo. Quum tibi de benignitate ( Et infra: [ cf. c. 18. de verb. sign. V. 40.]) In secunda vero quaestione dicimus, quod qui extremam voluntatem in alterius dispositionem committit non videtur decedere intestatus. [ Dat. Laterani 1202.] CAP. XIV.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
