# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.915-919

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.915 to 3.1.919. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.915

De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum agnoverit. Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali. Officii ( Et infra: [ cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit , utrum episcopus ex illis legit imam possit petere portionem, adiiciens, an, quum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [ Requisisti etc. cf. cap. seq. ] CAP. XV. Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
