# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.92-103

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.92 to 3.1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.92

CAP. VIII. Si fornicatio clerici est ita publica, quod transit in notorium, nec accusator, nec testis necessarius est. Sed si est publica per solam famam, non sufficiunt ad condemnationem sola testimonia, id est testium dicta non iuratorum. Sed si ex hoc oriretur scandalum inducitur purgatio, in qua deficiens canonice punitur. Innocentius III. Exonensi Episcopo. Tua nos duxit fraternitas consulendos, si de clericis publice concubinas habentibus, qui, quando a te conveniuntur, se esse concubinarios diffitentur, nec apparet contra eos legitimus accusator, credendum sit testimonio bonorum virorum, inter quos vivere dignoscuntur. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si crimen eorum ita publicum est, ut merito debeat appellari notorium, in eo casu nec testis nec accusator est necessarius, quum huiusmodi crimen nulla possit tergiversatione celari. Si vero publicum est, no n ex evidentia, sed ex fama : in eo casu ad condemnationem eorum sola testimonia non sufficiunt, quum non sit testimoniis, sed testibus iudicandum. Sed si de clericis ipsis talis habeatur suspicio, ut ex ea scandalum generetur in populo, licet contra ipsos non apparuerit accusator, eis tamen est canonica purgatio indicenda. Quam si praestare noluerint, vel defecerint in praestanda, eos canonica d ebebis animadversione punire. [ Dat. Lat. V. Id. Mai. 1199.] CAP. IX. Breve est, unde non summatur. Idem Pistoriensi Episcopo. A nob is tua fraternitas requisivit ( Et infra: [ cf. c. 24. de dec. III. 30.]) Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, ni si forte de illis personis exsistant, in quibus naturale foedus nihil permittit saevi c riminis suspicari. [ Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.] CAP. X. Clericus concubinarius in officiis vitandus non est, nisi sit notorius. Gregorius IX. Quaesitum est de clericis in fornicationem prolapsis, si eorum sit officium, priusquam poenituerint, audiendum. Verum etsi quemlibet pro mortali peccato quoad se ipsum constet esse suspensum, non debet tamen in officiis evitari, quia, quantum ad alios, etiam in casu proposito suspensus non est, nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam seu per confession em factam in iure, aut per evidentiam rei, quae tergiversatione aliqua celari non possit.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
