Latin
3.1.934 to 3.1.950
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.934-950
Not analysed yet
CAP. XIX. Exsecutor testamentarius, qui suscepit illud officium, exsequi compellitur. Idem. Ioannes clericus et P. laicus, exsecutores ultimae voluntatis O. clerici S. Crucis, qui venerabilibus et piis locis de bonis suis in ultima voluntate legavit, mandans insuper, satisfieri creditoribus per eosdem, post mandatum susceptum per dioecesanum cogi debent testatoris explere ultimam voluntatem. CAP. XX. Ponit quaedam legata, in quibus non solvitur canonica portio, nisi fiat in fraudem. Idem. De his, quae in ornamentis vel pro eis, seu fabrica, luminaribus, anniversario, septimo, vigesimo, tricesimo die, sive aliis ad perpetuum cultum divinum legantur ecclesiis vel reliquis piis locis, canonica portio, dummodo in fraudem non fiat, ut ea episcopus seu parochialis ecclesia debeat defraudari, deduci non debet. TITULUS XXVII. DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO. CAP. I. Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl. Ex concilio apud Alten. habito. Sed [et ]hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc ,cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis . Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc. ]CAP. II. Si olim servus, presbyter factus, intestatus decedat, eius bona dividuntur secundum formam hic contentam. H. d. secundum intellectum singularem, qui hodie etiam tenet. Ex concilio Triburiensi. Sancto concilio allatum est, quod quidam laici improbe agunt contra presbyteros suos ita, ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vendicent sicut de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate ,ne hoc ulterius fiat; sed, sicut liberi facti sunt ad suspiciendum gradum et agendum officium divinum, ita nil ab eis praeter divinum officium exigatur; peculium vero ipsorum dividatur in quatuor partes, quarum una episcopo, altera ecclesiae, tertia pauperibus, quarta parentibus assignetur. Et, si non sint idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra hoc facere praesumpserit, anathematizetur.