# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.955-963

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.955 to 3.1.963. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.955

TITULUS XXVIII. DE SEPULTURIS. CAP. I. Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum. Leo III. Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est , unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat . Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [ sic ] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi , qui per Prophetam locutus est, dicens : " Ne transgrediaris terminos antiq uos, quos posuerunt patres tui, " et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium . CAP. II. Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali. Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis. Relatum est auribus nostris, esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [ suis ] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes, non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum, sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum, quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam dignoscitur pertinere, relinquat, et sic in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam. Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit, gladio anathematis subiaceat . [ Dat. Rom. mens. April. die XX. Ind. V. ]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
