# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.964-971

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.964 to 3.1.971. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.964

CAP. III. Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum textum, quantum fieri potest. Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo. Fraternitatem tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur. Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per praesentia scripta mandamus, et mandando praecipimus , quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias, et cum suis patribus sepeliri. CAP. IV. Si quis in aegritudine, de qua decedit, offert se et sua monasterio, ecclesia parochialis habet inde canonicam portionem; secus si in sanitate. Alexander III. Episcopo Spalensi. De his, qui in infirmitate vel sanitate cum bonis suis ad religiosa loca se transferunt, nihil tibi vel ecclesiis, a quibus receperunt salutis pabula, relinquentes, hoc tuae volumus prudentiae innotescere, quod, si in aegritudine ipsa ad religionem transeant, dummodo de aegritudine illa decedant, de bonis suis ipsis ecclesiis, a quibus assumpti fuerint, canonica debet portio exhiberi. Si vero ad religiosa loca se in sanitate transtulerint, de his, quae locis ipsis conferunt, cogi non possunt aliquid praescriptis ecclesiis impertiri, quia liberum est eis tunc bona sua, non solum religiosis locis , sed etiam quibuslibet privatis conferre personis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
