Latin
3.1.972 to 3.1.979
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.972-979
Not analysed yet
CAP. V. Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti. Idem. Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere . CAP. VI. Summatum est supr. cap. prox. Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus. Quum liberum sit de universis institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit . Ad audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in ultima voluntate sua disposuit, ad eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus ipsius violenter rapere et in ecclesia su a sepelire minime dubitarunt. Et hoc idem de filio Radulfi Canis praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et ,si ita esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris, et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant.