# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.980-992

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.980 to 3.1.992. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.980

CAP. VII. Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam.  (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d. Lucius III. De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum. CAP. VIII. Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo ecclesiae cathedralis. Idem Praeposito et Capitulo Faventinis. Quum super quodam capitulo, quod religionis favore [ a sede apostolica quibusdam ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam, Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur, nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae, quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus providendum. ] Inde siquidem est, quod [ vestris iustis postulationibus inclinati ] Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi contigerit eligere sepulturam, secundum statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [ Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April. 1186- 7.] CAP. IX. In quantitate canonicae, quae debetur ecclesiae parochiali, statur loci consuetudini. Clemens III. Certificari voluisti a nobis, quomodo illa clausula, quae in privilegiis nostris solet opponi de salva iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, intelligi debeat et exponi. Quum autem super hoc articulo diversa antecessorum nostrorum manaverint instituta, Leone iustitiam illam quandoque tertiam partem, quandoque vero mediam partem , et Urbano III. quartam fore censentibus, nos tale praebemus in hac varietate responsum, ut, sicut beatus Hieronymus inquit, unaquaeque provincia in suo sensu abundet, secundum rationabilem consuetudinem regionis illa iustitia circa medietatem, vel tertiam aut quartam partem pro locorum diversitatibus attendatur. [ Dat. Laterani Ao. II. ] CAP. X.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
