Latin
3.1.996 to 3.1.1004
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.996-1004
Not analysed yet
CAP. XI. Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica sepultura. Idem Archiepiscopo Turonensi. Ex parte parentum M. quondam iuvenculae nobis est intimatum, quod, quum in crepusculo noctis nobilis vir N. dominus I. de insula Butardi dioeceseos Turonensis eidem iuvenculae posuisset insidias, volens eam opprimere ,quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum . Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum illa iuvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam ,sicut superius est expressum, rapere nitebantur ,casu ceciderit, corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non. Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. XII. Si ossa excommunicatorum sunt sepulta in ecclesiastico coemeterio, et discerni possunt, debent exhumari et proiici; alias secus. Idem Nidrosiensi Archiepiscopo. Sacris est canonibus institutum, et utentium consuetudine approbatum ,ut quibus non communicavimus vivis non communicemus defunctis, et ut careant ecelesiastica sepultura qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis ecclesiae reconciliati fuerint. Unde, si contingat interdum, quod vel excommunicatorum corpora per violentiam aliquorum, vel alio casu in coemeterio ecclesiastico tumulentur, si ab aliorum corporibus discerni poterunt, exhumari debent et procul ab ecclesiastica sepultura iactari. Quodsi discerni non poterunt, expedire non credimus, ut cum excommunicatorum ossibus corpora extumulentur fidelium, quum, licet non obsit iustis sepultura nulla vel vilis, impiis tamen celebris vel speciosa non prosit. [Distinguimus etc. cf. c. 5. de his, quae vi I. 40.] CAP. XIII.