Latin
4.1.102 to 4.1.110
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.102-110
Not analysed yet
CAP. II. Impuberes ambo vel alter, nisi pro bono pacis, coniungi non debent. Nicolaus Papa. Ubi non est consensus (Et infra: )Huius ergo decreti auctoritate Districtius inhibemus, ne de cetero aliqui, quorum uterque vel alter ad aetatem legibus vel canonibus determinatam non pervenerit, coniungantur, nisi forte aliqua urgentissima necessitate interveniente, utpote pro bono pacis, talis coniunctio toleretur. CAP. III. Puberes sunt quoad matrimonium, qui ex habitu corporis concipere et generare possunt. Isidorus. Puberes a pube sunt vocati, id est a pudentia corporis nuncupati: quia haec loca tunc primo lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id est, eum esse puberem, qui XIV. annos implevit, quamvis tardissime pubescat. Certum autem est, eum puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare iam potest. Et puerperae sunt, quae in annis puerilibus pariunt. CAP. IV. Ex sponsalibus, contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro. Alexander III. Herfordensi Episcopo. Literas tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum quidam parochianus tuus A. nomine esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente vero tempore idem A. matrem puellae cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium postulasti. Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si praefatus vir matrem praefatae puellae, antequam puella ipsa septimum annum complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas ,quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si, postquam praefata puella septimum annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos sententiam divortii non differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas.