# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.11-20

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.11 to 4.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.11

CAP. IV. Ex sponsalibus, contractis cum consanguinea, oritur publicae honestatis iustitia. Alexander III. Papiensi Episcopo. Ad audientiam nostri apostolatus pervenit, quod, quum H. Albericus , Papiensis civis, filiam suam cuidam filiorum L. dare vellet uxorem, iuravit, quod, si ille, cui desponsabatur , eam habere casu aliquo interveniente non posset, alteri filio, quem de alia uxore genuerat, eandem puellam matrimonio copularet. Contractis autem a filio priore sponsalibus, quidam, ad ecclesiam accedentes , consanguinitatem inter eos esse iuramentis interpositis firmaverunt. Ideoque praefatus H. eandem feminam dare alteri filio nititur, ut iuravit. Sed quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest: discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum suum implere propositum, quod canonicae rationi obviat , non permittas, sed, ut poenitentiam agat de illicito iuramento, monitione praemissa, ecclesiastica districtione compellas. CAP. V. Si sponsus de futuro ante copulam ad remota se transfert, sponsa libere cum alio contrahit: si tamen per eam stetit, quo minus matrimonium perficeretur, sibi poenitentia imponitur. Idem Panormitano Archiepiscopo. De illis autem, qui praestito iuramento promittunt, se aliquas mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes, hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia se vota transferre, recepta tamen de periurio poenitentia, si per eas steterit, quo minus fuerit matrimonium consummatum. Si vero etc . ( cf. c. 3. de cond. app. IV. 3.) CAP. VI. Non omnis violentia impedit contractum matrimonii. H. d. quoad titulum. Idem Paduano Episcopo. De muliere quae est invita tradita viro et detenta, quum inter vim et vim sit differentia, et utrum postea consensus intercesserit, certum nobis nihil postea expressisti, nihil certum inde tibi possumus respondere. Illos autem etc . ( cf. c. 3. de matr. contr. IV. 16.) CAP. VII. Si aliqui, apti ad matrimonium, contrahunt per verba obscura, communem verborum intellectum sequi tenentur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
