Latin
4.1.114 to 4.1.117
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.114-117
Not analysed yet
CAP. VI. Si impubes, desponsata et traducta, petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non auditur, si vir iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed proxima pubertati probetur cognita. Et ex sponsalibus, contractis cum impubere maiore septennio, oritur publica honestas. Idem Norvicensi Episcopo. Continebatur in literis tuis, quod, quum quaedam puella infra nubiles annos cuidam viro in uxorem tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis parentibus asserentibus, eam legitimae aetatis exsistere ,haec, ad nubiles annos perveniens, alii nubendi licentiam postulavit, asserens, se in eundem virum nullatenus consensisse. Praedictus vero vir econtra proponit, quod, licet eadem puella nondum forte annum XII. attigisset, quum ei tradita fuisset in uxorem, usque adeo tamen aetati fuit proxima, quod ipsam carnali commixtione cognovit. Inde est, quod, quum ipsa dicit ab eodem viro se incognitam, et tu nos consuluisti, utrum alii possit nubere ,Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in decretis habeatur expressum, quod, si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati, unde praefato viro, qui dicit, se mulierem ipsam cognovisse, fides est adhibenda, si id firmaverit iuramento. Si autem fuerit aetati proxima, ut in undecimo vel circa XII. annum, et cum suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta fuerit ,et cognita ab eodem viro, separari non debet, praesertim quum parentes eius ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si vero puella infra nubiles annos et aetati proxima alicui desponsata fuerit, benedicta atque traducta ,non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate sponsae sibi aliquam [matrimonis ]copulare. CAP. VII. Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis.