# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.118-126

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.118 to 4.1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.118

Idem Bathoniensi Episcopo. De illis, qui infra annos aptos matrimoniis contrahendis [ exsistentes ] sponsalia contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos matrimoniis contrahendis aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero exsistente, quum eadem sponsalia contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est, quum ad annos illos pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae, postquam annos nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit aliquatenus dissentire vel divertere , nisi forte ipse, cui nupsit, postquam ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino negaverit praestare consensum. CAP. VIII. Impuberes, sponsalia contrahentes, ante pubertatem separari non debent, sed post pubertatem possunt, si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis intervenerit. Idem eidem. A nobis tua discretio requisivit, utrum iis qui infra annos nubiles matrimonii nomine coniunguntur, vel eorum alteri, antequam ad annos aptos matrimonio perveniant, liceat a matrimonio tali discedere. Ad quod inquisitioni tuae taliter respondemus, quod pro eo, quod ante nubiles annos coniugalem consensum de sanctorum Patrum non habent auctoritate , usque ad legitimam aetatem exspectare tenentur, et tunc aut confirmetur matrimonium, aut, si simul esse noluerint, separentur; nisi forte carnalis commixtio ante intervenerit, quum interdum illa tempus anticipare soleat pubertatis. Si vero alter eorum ad annos etc. ut supra prox. c. CAP. IX. Minores, apti ad matrimonium, ex contractu matrimonii obligantur, nisi violentia intercedat. Idem Genuensi Archiepiscopo. De illis autem , qui in minori aetate desponsantur, traduntur et coniunguntur, et processu temporis divortium postulant, minorem allegantes aetatem, aut vim sibi a parentibus factam, hoc inquisitioni tuae praesentibus literis Respondemus, quod, si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu ab invicem separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse, quum in eis aetatem supplevisse malitia videatur. Sed cuiuscunque sint aetatis, se possunt per illatam violentiam excusare, nisi post violentiam consensus accedat. [ Illud quoque etc. ( cf. c. de praes. II. 23.)] CAP. X. Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
