# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.127-131

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.127 to 4.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.127

Urbanus III. Cenomanensi Episcopo. Attestationes super causa matrimonii, quae inter H. iuvenem et G. mulierem vertitur, a tua nobis fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis diligenter inspectis et plenius intellectis, manifeste nobis innotuit, quod praedictus iuvenis nondum duodecimum annum attigerat, quum praefatam G. accepit uxorem. Et licet nisus fuisset, sicut uterque confessus est, ipsam corrumpere, mulier tamen credit, se virginem evasisse. Verum ipse, antequam ad annum XIV. pervenisset, a memorata muliere recessit, quem, quum XVII. annos habeat, eadem pro viro sibi vindicare contendit. Sed quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere contradicit. Unde, quia, donec nos super causam ipsam consuleres, non duxisti in prolatione sententiae procedendum , Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si mulier per idoneos testes probare nequiverit, quod post XIV. annum aetatis suae vel circa finem XIV. anni praedictus iuvenis consensisset in eam, ab ipso iuramento recepto, quod, postquam ad legitimam aetatem pervenit, ipsam habere non consensit in uxorem, ab impetitione mulieris eum potes et debes absolvere, et ad alia vota utrique dare licentiam transeundi. CAP. XI. Si maior invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum exspectare, donec veniat ad aetatem adultam. Idem Pisano Archiepiscopo. Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod puella quaedam anno XII. iurata fuit et desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et tempore procedente de voluntate parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad domum patris praedicti pueri adducta, ubi nolens et invita, sicut ab ore ipsius te audisse proponis, et tam persuasionibus quam minis parentum impulsa, moram fecit per annum et amplius, et tandem inde recedens, ad domum propriam est regressa. Commonita vero a matre sua, et a te postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus contradicit, asserens, quod nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed nubendi alii postulat facultatem . Quum autem iam dictus puer, sicut tuae literae continebant , nondum ad XIV. annum aetatis suae pervenerit, nec unquam ad eandem puellam carnaliter accessum habuerit, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella per te ad hoc studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum XIV. suae aetatis , exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum in maritum auctoritate nostra liberam tribuas facultatem. Dat. Veronae .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
