# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.142-148

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.142 to 4.1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.142

CAP. I. Pro clandestino matrimonio non praesumitur, sed illud alleganti incumbit onus probandi. Ex concilio Arelatensi. Si quis clam desponsaverit aliquam, et mulier vel vir negat huiusmodi desponsationem, viro tantum incumbit probatio. CAP. II. Qui matrimonium clandestine contraxerunt, altero negante vel utroque, non apparente legitima exinde probatione, simul cohabitare ab ecclesia non compelluntur; et, si illud publicaverint, tanquam in conspectu ecclesiae factum comprobabitur, nisi rationabilis causa subsit, quae impediat. H. d. literae inhaerendo. Alexander III. Belvacensi Episcopo. Quod nobis ex tua parte significatum est, ut de clandestinis matrimoniis dispensare deberemus, non videmus, quae dispensatio super his sit adhibenda . Si enim matrimonia ita occulte contrahuntur, quod exinde legitima probatio non appareat, ii, qui ea contrahunt, ab ecclesia non sunt aliquatenus compellendi. Verum si personae contrahentium hoc voluerint publicare, nisi rationabilis et legitima causa praepediat, ab ecclesia recipienda sunt et comprobanda, tanquam a principio in ecclesiae conspectu contracta. Si qui autem etc. ( cf. c. 9. Qui filii IV. 17.) CAP. III. Quum matrimonia suut contrahenda, debent per presbyteros in ecclesia edicta proponi, assignato termino, infra quem qui voluerit impedire impedimentum opponat, et, si probabilis coniectura fuerit de impedimento, interdicatur testimonium, donec de hoc cognoscatur. Hoc primo usque ad §. Si quis. - (Si quis etc.:) Si in gradu prohibito matrimonium clandestine vel contra interdictum, de quo supra, contractum fuerit, etiam per ignorantes de impedimento, nati ex illo matrimonio sunt illegitimi. Idem est, si ambo parentes sciunt impedimentum matrimonii, licet in conspectu ecclesiae contrahant. H. d. usque ad §. Sane. Abbas. - (Sane etc.:) Sacerdos, qui contempserit prohibere matrimonia interdicta, et quilibet clericus etiam regularis, qui interfuit, per triennium a beneficio suspenduntur, et, si culpa exegerit, etiam gravius puniuntur; ipsi etiam contrahentes contra hoc cap. etiam alias licite puniendi sunt, et idem in calumniose denunciantibus. H. d. usque ad finem. Abbas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
