# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.155-160

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.155 to 4.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.155

CAP. II. Ponit poenitentiam illius, qui alterius sponsam de praesenti sibi accepit in uxorem; nec unquam in uxorem eam habere potest. H. d. iuxta literam. Ex Brocardo libro XXX. Accepisti illam in uxorem tibi, quam alter sibi desponsatam habuerat. Dimitte illam, quia nunquam potest tibi fieri legitima, et XL. dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poeniteas. CAP. III. Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum. Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. Licet praeter solitum et amplius solito multis simus et variis negotiis praepediti ita, quod non sit nobis facile aliquorum consultationibus respondere, illa tamen speciali gratia, quam ad personam tuam habemus, et caritate cogimur fraterna, quid sentiamus de his, super quibus consuluit nos prudentia tua, tibi, quantumcunque aliis simus intenti, praesentibus literis aperire. Consuluisti nos siquidem, utrum, si inter virum et mulierem, praestito vel non praestito sacramento, legitimus consensus intervenerit de praesenti, carnali copula non secuta, liceat mulieri alii nubere, vel, si nupserit alii, et carnalis fuerit copula subsecuta, an ab ipso debeat separari. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si inter virum et mulierem legitimus consensus sub ea solennitate, quae fieri solet, praesente scilicet sacerdote aut etiam notario, sicut etiam in quibusdam locis adhuc observatur, coram idoneis testibus , interveniat de praesenti, ita quidem, quod unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat, utroque dicente: "ego te accipio in meam, et: "ego te accipio in meum,"' sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum. Verum etc. ( cf. c. 2. de conv. coni. III. 32.] CAP. IV. Ei, qui appellat in causa matrimoniali, interdici debet, ne aliud matrimonium contrahat lite pendente, et si contraxerit, debet separari.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
