# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.161-165

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.161 to 4.1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.161

Idem Genuensi Archiepiscopo. Tua fraternitas nos consuluit, quid de his agere debeas, qui desponsant aliquas mulieres, et processu temporis, antequam eas ducant vel cognoscant, accipiunt alias in uxores. Super quo utique consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir et mulier sese recipiunt expresso consensu de praesenti mutuo, neuter eorum altero superstite poterit ad alia vota transire, etsi possit ad monasterium transmigrare. Verum si inter ipsos non accessit consensus mutuus de praesenti, sed promissio de futuro, videlicet quod uterque dixit alteri: "ego te recipiam in meam," et: "ego te in meum," si alius mulierem illam desponsaverit et traduxerit, etiamsi inter primos iuramentum fuerit, sicut diximus, de futuro, huius desponsationis intuitu secundum non poterit matrimonium separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda. De his vero, qui coram te super desponsatione, facta per consensum mutuum de praesenti, controversiam movent, et appellatione pendente, quam ante sententiam vel cognitionem causae ad sedem apostolicam interponunt, accipiunt alias in uxores, hoc arbitramur agendum, ut, si amodo in tali casu duxerint appellandum, eis in ecclesia publice interdicas arctius , ne ante decisionem causae aliud contrahant matrimonium. Et si contra interdictum ecclesiae ita publice factum venire praesumpserint, matrimonium tam praesumptuose contractum poteris irritare. [ De illis autem etc. cf. c. 9. de desp. imp. IV. 2.] CAP. V. Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem. Innocentius III. Mutinensi Episcopo. Tuas dudum ( Et infra: ) De consuetudine, quae diu in Mutinensi obtinuit civitate, ut, si quis iuraret se aliquam ducturum, et citra carnis copulam desponsasset, si consequenter desponsasset aliam et aliam cognovisset, primo cognita adiudicaretur viro, non quae prius exstitit desponsata. ( Et infra: ) Ne vero turpis sit pars, quae suo non congruit universo, et ecclesia Mutinensis tenere debeat humiliter et servare quod beati Petri sedem et suam metropolim sequi viderit et docere: in matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones, et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat non poterit irritari.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
