Latin
4.1.176 to 4.1.184
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.176-184
Not analysed yet
CAP. IV. Res, donata ecclesiae sub modo, statim est ecclesiae, nec revocatur modo non servato, nisi hoc in contractu sit expressum. H. d. secundum veriorem intellectum, et est textus multum notabilis, et valde allegabilis. Abbas. Idem. Verum quum alicui ecclesiae possessio quaelibet interposita conditione donatur, a donatore donum postea revocari non potest, nisi forte tali sit conditione collatum, quod, ea cessante, possessio debeat revocari. CAP. V. Contrahens matrimonium sub conditione non improbata non compellitur matrimonium consummare ante conditionis eventum. Urbanus III. Super eo vero, quod a nobis similiter postulasti, utrum ille, qui in quandam mulierem consensit, si pater eius videlicet suum praestaret assensum, sit ad consummandum matrimonium compellendus, nihilominus respondemus, quod, quum consensus liber dici non possit, qui in alieno arbitrio reservatur, ac conditionem ipsam canonica non improbent instituta, quae consonet honestati ,nisi voluntas patris postmodum intercedat, nequaquam cogendus est ad matrimonium contrahendum. Nam licet felicis memoriae Alexander Papa antecessor noster in suis consultationibus responderit quod sponsalia, interposita conditione contracta, conditione ipsa non impleta, si consensus de praesenti intercedat, vel carnalis copula subsequatur, dissolvi non debent, sed firmiter observari: nequaquam est nostrae definitioni adversum, quum huiusmodi consensus non sit de praesenti habendus, licet per verba de praesenti evidentius exprimatur, qui in alieno arbitrio, non habito, sed habendo, consistit. CAP. VI. Qui sub honesta conditione sponsalia contrahit, et ante conditionis eventum desponsatam cognoscit, a conditione recedit. Innocentius III. Masicano Episcopo. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum in praesentia tua quaedam mulier, P. nomine, quendam nomine N. postularet in virum, asserens, inter se mutuum de praesenti consensum intervenisse, et carnalem copulam accessisse, vir ipse, quamvis contracta sponsalia et carnalem copulam non negaret, asserebat tamen, se illam in uxorem ducere non teneri, quia sponsalia inter ipsos sub hac fuerunt conditione contracta, si videlicet pater eius et patruus sponsalibus consentirent, sed ipsi, quam cito noverunt, et sponso contradixerunt et sponsae, quod idem vir idoneis nitebatur testibus comprobare . Verum mulier replicabat, quod, licet fides praestita fuerit ab utroque sub conditione praescripta, non tamen sibi fuerat a patre viri vel patruo aliquando contradictum, et ante tempus contradictionis, expressum a testibus, et post illud dicebat inter se carnalem copulam accessisse. Addebat praeterea, quod, licet a principio conditionaliter contraxissent, temporis tamen processu sine conditionis adiectione pure in matrimonium consenserunt, et hoc asserebat se testibus probaturam. Receptis itaque testibus utriusque, quum attestationes mulieris coram te praesentibus duobus examinatoribus faceres publicari, testes, quorum dicta legebantur, illico proclamaverunt, quod ipsi quae legebantur non dixerant, et quae deposuerant scripta non erant. Sed ab uno examinatorum tunc contra eos fuit fortiter obviatum. Et ob hoc mulier postulabat, ut iidem testes vel alii super iisdem capitulis iterum audirentur. Tu autem, hac novitate commotus, sequentem diem partibus praefixisti, quibus in tua praesentia constitutis, omnes examinatores convocari iussisti, sub interminatione anathematis illos obtestans, ut dicerent, si essent illae verae attestationes, quibus obviaverant testes; qui continuo alias attestationes in medium produxerunt. Quibus quum per advocatum viri fuisset obiectum, sicut prioribus fuerat a testibus obviatum, post allegationes multiplices secundae attestationes a partibus admissae fuerunt, et attestationes viri postea publicatae. Porro mulier illi praecipue articulo insistebat, quod ante renunciationem sponsalium et post idem vir carnaliter eam cognoverat, et ex ea filiam procreaverat; quod proprio nitebatur ostendere iuramento. Quia vero super his non solum opiniones varias, sed contrarias accepisti, ad magisterium sedis apostolicae recurrens, humiliter postulasti, quid sentiendum sit in talibus edoceri. Nos autem, inspectis attestationibus, admissis a partibus, quas nobis tuis misisti literis interclusas ,Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum liquido constet per confessionem tam viri quam mulieris ,quod post contracta sponsalia carnalis est inter eos copula subsecuta, pro matrimonio est vehementer quidem praesumendum, quia videtur conditione apposita recessisse. Nam etsi probatum sit utrumque per testes ,quod, postquam pater et patruus viri contradixere sponsalibus, idem vir mulierem illam carnali coniunctione cognoverit, non est tamen aliquo modo probatum, quod, antequam ipse cognovisset eandem, pater eius et patruus contradicere curavissent. [Dat. Ferentini II. Id. Iul. 1203.]