Latin
4.1.201 to 4.1.208
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.201-208
Not analysed yet
Idem. Veniens ad praesentiam nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam viro absenti fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de severitate et inhumanitate ipsius viri ,ei noluit copulari. Quum itaque timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem mutavit. Quo audito praedictus vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit . Nos itaque, attendentes, tutius esse, ut praefata mulier post fidem et votum simpliciter oblatum matrimonium contrahat, quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non processit, nec vestem aut locum mutavit, nec professionem fecit ,sibi de fide mentita et voto violato congruam satisfactionem indicas, et ei, cui vult, nubendi in Domino licentiam tribuere non postponas. CAP. VI. Votum simplex impedit sponsalia de futuro, non autem dirimit matrimonium sequens; secus in voto solenni. Coelestinus III. Rursus quidam, ut dicis ,votum castitatis emittens, iuravit, se quandam ducturum postea in uxorem. Unde a fraternitate tua requisiti, consultis viris prudentibus ,arbitramur, quod, quum simplex votum apud Deum non minus obliget quam solenne, pro eo, quod iuravit temere, poenitentiam agat, et votum, quod Deo fecit, studeat observare. Quodsi, postquam huiusmodi praestitit iuramentum, ad nuptias iam proprio motu convolasset, quum votum simplex [licet ]matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimat iam contractum: nihil ambiguitatis quaestio tua continere videtur. [Ceterum quod etc. cf. c. 1. de convers. inf. III. 33.] CAP. VII. Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum. Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi Episcopis. Insinuante I. nobili muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam curialibus fuit regi Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad consanguineorum eius notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans, consilium accepit ab eis, quod votum emitteret castitatis, quod in manibus cuiusdam de fratribus sancti Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo propria cum omni substantia sua remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu biennio post permansit, licet id se invitam fecisse asserat et coactam, non tam metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit; quod approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret, ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae habebat, in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga per sex latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi non auderet . Tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus ,quod invita votum emiserit, eo dimisso, de parentum consilio P. Michaëli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum, quia salutem animae desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi coniunctio licita non exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso nostro suppliciter postulavit . Nos igitur, attendentes, quod in emissione voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate ,si praemissis veritas suffragatur, praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam coërcere. [Quod si non ambo etc. Dat. Lat. Kal. Dec. 1199.]