# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.21-28

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.21 to 4.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.21

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ex litteris, quas super causa matrimonii cuiusdam iuvenis R. nomine, et Mariae filiae Gileberti de sancto Leodegario transmisisti, sollicitudo nobis innotuit, quam in ipsius negotii examine servasti. Quia vero absentibus partibus veritatem nequivimus plenarie indagare, nec causam ipsam ad te remittere, a quo pars mulieris ad audientiam nostram noscitur appellasse: eam venerabilibus fratribus nostris Wintoniensi, Herfordensi et Bathorniensi episcopis duximus committendam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes adire eorum praesentiam, quum ab eis fuerint evocatae, et quod ipsi iudicaverit inviolabiliter observare contradictione et appellatione cessante compellas . De hoc autem, quod circa finem literarum consuluisti, quid debeat observari, quando inter aliquos sponsalia contrahuntur, nec intelligit alter quod alter proponit, respondemus, quod inspiciendum est iudici, si matrimonium contracturi ad id faciendum sint idonei scientia et aetate. Quo cognito, si alter non intellexerit, quod alter proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque verba prolata in eo, sensu retinere, quem solent recte intelligentibus generare. Quod vero quaesivisti, an debeat appellationi deferri, ubi sub eius praetextu noscitur adulterium vel aliud crimen committendum consultationi tuae breviter respondemus, quod ubi notorium esset adulterium vel aliud crimen commitendum, si appellationi interpositae deferretur, deferri nollemus. Nolumus enim incestus vel adulterii materiam aliquibus ministrare . CAP. VIII. Inter sponsam et consanguineos sponsi oritur impedimentum publicae honestatis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. Idem Vigiliensi Episcopo. Sponsam autem alterius, maxime si est nubili aetati proxima, nullus consanguineorum aliquo modo sibi potest matrimonio copulare. CAP. IX. Si vir et mulier invicem promittunt, quod ab eo tempore se pro coniugibus habebunt, contractum est matrimonium de praesenti. H. d. et est casus notabilis. Idem Abbatibus sancti Eadmundi et Demer. Ex parte C. mulieris nobis intimatum est, quod Andreas sibi coram sacerdote quodam et diacono, et aliis plerisque tam clericis quam laicis ad hoc convocatis , iuramentum praestitit, quod eam ab eo tempore pro coniuge teneret, et ei sicut uxori suae fidem servaret. Ipsa quoque eidem Andreae iuravit, se illum pro marito habituram, et fidem ei tanquam viro proprio servaturam. Quo facto in eadem domo diu cohabitantes sibi liberos procreaverunt. Procedente vero tempore praenominatus A. contra iuramentum praestitum reliquit eandem et filios ex ea procreatos, et ab eorum cohabitatione recessit . Quia igitur nemini licet uxorem suam sine manifesta causa fornicationis dimittere, et tunc eam sibi [ vel ] reconciliare debet, aut ipsa vivente continere, nec nos sustinere debemus, ut praedictus Andreas iuramenti praestiti religionem infringat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si, prout superius dictum est, ita esse inveneritis , eundem Andream , ut suae saluti consulens , et superinducta, quam habet, prius dimissa, ad uxorem suam redeat, et eam maritali affectione pertractet, et reatum suum condigna satagat poenitentia expiare , monitione praemissa per ecclesiasticam censuram cogatis. Quodsi commonitioni vestrae acquiescere forte noluerit vos eum et superinductam omni occasione et appellatione remota excommunicationis vinculo innodetis, et usque ad dignam satisfactionem praecipiatis ab omnibus sicut excommunicatos cautius evitari .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
