# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.216-224

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.216 to 4.1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.216

CAP. III. Non potest quis cum illa contrahere, quam uxore vivente cognovit, si machinata fuit in mortem uxoris. Idem Baranensi Episcopo. Super hoc vero , quod de latore praesentium tuis literis quaesivisti, an liceat alicui cum ea contrahere matrimonium, quam, alia uxore sua vivente, sibi de facto matrimonio copulavit, tuae sollicitudini taliter respondemus, quod, si adultera est in mortem uxoris aliquid machinata, sive iste fidem dederit sive non, quod ea defuncta hanc esset ducturus, secundum canones ab eius consortio perpetuo prohibetur, et haec prohibitio perpetuo est servanda. CAP. IV. Qui, vivente uxore, etiam ab eo separata quoad torum, secundam consciam duxit uxorem, prima mortua separabitur a secunda; sed cum alia contrahere poterit. Clemens III. Ex literarum tuarum insinuatione accepimus, quod T. lator praesentium, parochianus tuus, olim uxorem suam, in adulterio deprehensam, de tui antecessoris assensu abiecit, quae postmodum accepit habitum monachalem; sed dictus T., antequam illa decederet, aliam superinduxit, et cum ea XII. annis vixit , et plures suscepit filios ex eadem. Ceterum quia supra dicta mulier decessit, et quid super secunda copula fieri debeat sedem duxisti apostolicam consulendam , Fraternitati tuae igitur de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod illos debes sine delatione abinvicem separare; idem vero vir, indicta ei de adulterio poenitentia, aliam ducere poterit in uxorem. CAP. V. Qui vivente uxore legitima cum secunda contrahit adultera, etiam prima mortua separabitur a secunda, etiamsi longo tempore ei cohabitavit, et filios ex ea suscepit. Idem. Quum haberet uxorem legitimam A. nomine I. lator praesentium, cum M. adulterium perpetravit, quod ipse tibi publica confessione detexit, sicut nobis tuae literae demonstrarunt . Quumque super hoc fuisset in ius vocatus, ipsam M. in iure abiuravit adulteram, et postmodum, iuramento posthabito et contempto, vivente legitima cum ea matrimonium qualecunque contrahere, et ipsi moechae diu cohabitare praesumpsit. Demum, praedicta A. de praesenti luce subtracta, nihilominus memoratus I. cum praefata adultera per decennium est moratus de qua etiam decem filios procreavit. Quia igitur consulis, an praedicti Ioannes et illa simul manere possint, vel, si debeant separari, utrum liceat eis ad alias nuptias convolare: Tale ergo damus consultationi tuae responsum, ut separentur omnino, et competenti eis iniuncta poenitentia, perpetua continentia indicatur, praesertim quum in dies suos ambo processerint, et, tamdiu publice in adulterio et periurio ex certa scientia perdurantes, ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint. Nosti enim, quod Leo Papa statuit, ut nullus ducat in matrimonium quam adulterio polluit, et quod hic plus processum fuit, quam si fides praestita duntaxat fuisset adulterae, ut defuncta legitima eam duceret in uxorem, quum, eadem etiam prima vivente, quasi matrimonialiter moechae moechus adhaerere praesumpsit, et sacramentum suum temere violare. Quod utique connubium, ubi etiam nulla intercessit religio iuramenti, tam Gregorius Papa quam Triburiensis synodus detestatur, et utrumque hoc modo coniunctum praecepit publicae poenitentiae subiici, ac perpetuo sine ulla spe coniugii permanere. Nec certe aliquod eisdem I. et M. adminiculum adferunt, ut simul maneant, quod decennio cohabitaverunt adinvicem, ac decem filios susceperunt, quum multiplicitas prolis ita susceptae magis eorum crimen exaggeret, et diuturnitas temporis peccatum non minuat, sed augmentet. Sollicitudinis tamen tuae intererit, ut uterque liberis suis procreatis provideat, et secundum quod eis suppetunt falcultates, sustentationi eorum necessaria subministret.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
