Latin
4.1.225 to 4.1.230
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.225-230
Not analysed yet
CAP. VI. Si quis mortua uxore contrahit cum ea, quam vivente uxore sine fidei datione cognoverat, tenet matrimonium, dummodo in mortem defunctae neuter fuerit machinatus. Innocentius III. Episcopo Spoletano. Significasti nobis, quod, quum P. civis Spoletanus quandam mulierem duxisset legitime in uxorem, ea relicta cuidam meretrici adhaesit, et quum ab eius contubernio ad torum non posset legitimum revocari, vos in eum excommunicationis sententiam protulistis . Verum quum medio tempore uxor ipsius esset viam universae carnis ingressa, meretricem, cui adhaeserat, desponsavit. Nos igitur inquisitioni tuae secundum formam canonicam taliter respondemus, quod, nisi alter eorum in mortem uxoris defunctae fuerit machinatus, vel ea vivente sibi fidem dederit de matrimonio contrahendo, legitimum iudices matrimonium supra dictum, excommunicato munus absolutionis, si petierit, iuxta formam ecclesiae impensurus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Kal. Maii 1198.] CAP. VII. Si quis, vivente prima, secundam huius rei insciam duxerit uxorem, mortua prima licite remanet cum secunda, novo consensu interveniente. Idem Messanensi Capitulo. Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim in civitate Lemovicensi quandam sibi matrimonialiter copulasset, et per biennium cohabitasset eidem ,ab ea demum animi levitate recedens Messanam advenit, ubi M. mulierem, insciam penitus ,quod idem G. aliam haberet uxorem, sibi solenniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse . Verum quum eidem poenitentia fuisset iniuncta, ut ad legitimam rediret uxorem, et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis debita persolvisse, ad Messanam rediit civitatem, et supra dictae M. tanquam legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens humiliter et devote, cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit . Licet autem praefatus G. vivente uxore legitima praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen, uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus [non ]fuerit in mortem uxoris: [discretioni vestrae per apostolica scripta ]mandamus, quatermus, si est ita, eidem G. ut supra dictae M. affectu adhaereat coniugali, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo licentiam concedatis, non permittentes, eundem super hoc ab aliquibus indebite molestari .