# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.231-240

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.231 to 4.1.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.231

CAP. VIII. Contrahens cum secunda, vivente prima, quam tamen non cognovit nec ante contractum, nec post, mortua prima potest contrahere cum secunda. Gregorius IX. Fratri R. Si quis uxore vivente fide data promisit, aliam se ducturum, vel cum ipsa de facto contraxit, si nec ante, nec post legitima eius superstite cognovit eandem, quamvis utrique ipsorum pro eo, quod in hoc graviter deliquerint, sit poenitentia iniungenda, non est tamen matrimonium, quod cum ea contraxit, post uxoris obitum dirimendum. Ceterum tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixerit uxor ipsius, illam adulterio polluisset. TITULUS VIII. DE CONIUGIO LEPROSORUM. CAP. I. Lepra superveniens non dissolvit matrimonium, nec matrimonii effectum, ideo adinvicem maritali affectione coniuncti se tractare debent, aut ad perpetuam continentiam vovendam induci. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo. Pervenit ad nos, quod, quum hi, qui leprae morbum incurrunt, de consuetudine generali a communione hominum separentur, et extra civitates et villas ad loca solitaria transferantur , nec uxores viros, nec viri uxores suas taliter aegrotantes sequuntur, sed sine ipsis manere praesumunt . Quoniam igitur, quum vir et uxor una caro sint, non debet alter sine altero esse diutius, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ut uxores viros, et viri uxores, qui leprae morbum incurrunt, sequantur, et eis coniugali affectione ministrent, sollicitis exhortationibus inducere non postponas. Si vero ad hoc induci non poterunt, eis arctius iniungas, ut uterque altero vivente continentiam servet. Quodsi mandatum tuum servare contempserint, vinculo excommunicationis adstringas. CAP. II. Coniuges propter lepram separandi non sunt a coniugio, et contrahere possunt matrimonium, et invicem sibi reddere debitam tenentur. Idem Baionensi Episcopo. Quoniam ex multis auctoritatibus et praecipue ex evangelica veritate nemini licet, excepta causa fornicationis, uxorem suam dimittere: constat, quod, sive mulier lepra percussa fuerit, seu alia gravi infirmitate detenta, non est a viro [ suo ] propterea separanda, vel etiam dimittenda. Super hoc vero, [ quod de latore etc. ] ( Et infra: [ cf. c. 3. De eo, qui duxit IV. 7.]) Leprosi autem si continere nolunt, et aliquam, quae sibi nubere velit, invenerint, liberum est eis ad matrimonium convolare. Quodsi virum sive uxorem divino iudicio leprosum fieri contigerit, et infirmus a sano carnale debitum exigat, generaIi praecepto Apostoli quod exigitur est solvendum, cui praecepto nulla in hoc casu exceptio invenitur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
